SEXTARIUS

SEXTARIUS
SEXTARIUS
mensurae liquidorum Roman. species, quia sexta pars congii, sic dictus, continebat heminas duas, uncias autem mensurales 10. Fannius,
At Cotylas, quas si placeat, dixisse licebit
Heminas: recipit geminas Sextarius unus.
Italicus vocatus est respectu Graeci, et Urbicus, respectu Castrensis, qui duos urbicos implebat. Cum 12. caperet cyathos, partes easdem cum Libra et Asse obtinuit: Earum itaque nominibus appellârunt pocula Poetae, sed pro semisse Heminam et 6. cyathos, pro uncia Cyathum dixêre. Nota eius fuit Gap desc: Hebrew. Inter Aridorum quoque mensuras, sextarium, Heminam, Acetabulum. Cyathum, Ligulam reperias. Medici Graeci a Romanis, Sextarium, inter Liquidorum mensuras mutuati, Ξέςτην cum nominârunt insigniveruntque hâc notâ ξ. vel ξε. sed apud Atticos vetustiores non reperitur, Franc. Gouldmannus, Mensuris. Budaeus Sextarium Roman. comparat cum Parisiensi pinta de Asse l. 5. Et quidem Augustus etiam cum se liberalius invitabat, una coenâ sextantes senos seu duos sextarios, non excessit, teste Suetoniô; quem vini modum fuisse hominibus frugalibus, ex Horatio, vopisco in Tacito, aliis, constat. Scribitque Hieronym. in Ezech. posse aliquem, etsi aegre, tamen vivere, ut non bibat in die amplius sextariis dobus Italicis vel solius aquae. At Novellius Torquatus 18. sextarios unô impetu: Maximinus quoque Thrax 48. sextarios, nempe integram amphoram Capitolinam, unâ die hausit, de cuiusmodi bibonibus vide Plin. l. 14. c. 22. Capitolin. in Maximinis, c. 4. Athen. l. 4. Alios. Bellô Samniticô Militibus, qui in praesidio simul fuerant cum P. Decio, legiones libras farris et sextarios vini contulisse, ob rem fortiter gestam, apud Livium legimus l. 7. c. 37. Vide quoque supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Sextarĭus — (lat.), 1) Maß für Flüssiges = 1/6 Urna od. 2 Heminae; 2) Becher, welcher so viel faßte; 3) bei trockenen Dingen 1/4 des Modius od. 1/6 des Congius …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sextarĭus — (lat.), bei den Römern ein Hohlmaß, = 12 Cyathi = 0,547 Lit., bei Flüssigkeiten = 1/6 Congius, bei trockenen Waren = 1/16 Modius …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sextarius — Sextarĭus, der 16. Teil des altröm. Modius = 0,55 l …   Kleines Konversations-Lexikon

  • sextarius —    a Roman unit of liquid volume. The word means sixth , and the unit was equal to 1/6 congius. The sextarius held about 530 milliliters, roughly the capacity of the British and U.S. pints (568.261 and 473.176 milliliters, respectively) …   Dictionary of units of measurement

  • sextarius — …   Useful english dictionary

  • Polynemus sextarius — dėmėtoji siūlapelekė statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Polynemus sextarius angl. blackspot sixthread tasselfish; blackspot threadfin rus. пятнистый пальцепёр ryšiai: platesnis terminas – daugiapirštės… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • SEXEXAGQ — Sextarius exagiumque …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Medidas y pesos en la Antigua Roma — Los romanos pesaban, contaban y medían en libras, ases y pies respectivamente, todos divididos en doce unidades (por ejemplo, un as = doce unciae). Sin duda, los romanos optaron por el sistema decimal (aún vigente y utilizado desde la época… …   Wikipedia Español

  • measurement system — Introduction       any of the systems used in the process of associating numbers with physical quantities and phenomena (metrology). Although the concept of weights and measures (measurement) today includes such factors as temperature, luminosity …   Universalium

  • MENSURA — antiquissima, resdiversas comparans aequansque, Indigentia fuit: in cuius dein locum ex instituto successêre, Mensurarum varia genera, non tantum apud diversas Gentes, sed etiam in eadem saepe, a se invicem non parum discrepantia. Unde Henricus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”